|
JUL. Si dixeris, nomine concupiscentiae, etiam illum
ipsum modum, quo licita rerum naturalium afficitur voluptate, ut
concupiscentia carnis in universum reprobata videatur: ergo et sensum
oculorum, et mundum ipsum, et quidquid in mundo est, a diabolo
conditum profitere; quia omnia pariter ex Deo non esse dicuntur.
Quod certe si annueris, non efficieris Manichaeus; es enim etiam
nunc: sed hoc te esse, ut argumentis tuis olim, ita quoque
professione monstrabis. Si autem nudatum errorem pavescens, dixeris
Apostolum nomine concupiscentiae carnis et oculorum concupiscentiae,
et nomine mundi, non res ipsas, quae cum intra concessos fines
tenentur, innocuae sunt; cum autem in illicita procurrunt, fiunt
reprehensibiles, adnotasse: clarebit, quod in primo opere egimus,
concupiscentiae naturalis non genus, non speciem, non modum, sed
excessum tantum in culpam venire. Atque ideo hoc testimonium Apostoli
in reliquum pudenter caveto, ne illud si vel levi commemoratione
pollueris, defensus quidem nihil, propalam vero proditus approberis.
AUG. Sed, homo contentiose, modus concupiscentiae, quem dicis
esse concessum, tunc non servatur, quando illi impellenti consentitur
aut ceditur, et itur in ejus excessum: quo ut non eatur, resistitur
malo. Quis enim dubitet malum esse, cui si obedias, malum facis;
si repugnes, bonum? Qui ergo vult temperanter vivere, non consentiat
malo quod laudas; et qui vult fideliter vivere, non tibi consentiat
cum malum laudas: proinde ut vos caveat, concupiscentiam carnis malum
esse sciat; ut autem et vos et Manichaeos, unde sit sciat.
|
|