|
JUL. Exercui hunc locum in secundo prioris operis
libello, atque ostendi, prius in homine concupiscentiam carnis quae
speciem irritat saporis et oculorum fuisse, quam culpam.
AUG. Huic libro tuo secundo, satis respondi quarto meo. Nam
sicut ibi, ita et hic garris inania. Nullo enim modo ostendisti,
concupiscentiam carnis, qua caro concupiscit adversus spiritum, prius
in homine esse coepisse, quam culpam. Quidquid illud est, quod duo
illi homines post peccatum in membris suis senserunt novum, unde pudor
eorum pudenda contexit (Gen. III, 7), procul dubio culpa
contraxit.
|
|