|
JUL. Hic tamen necessario exigo, quibus tibi somniis
revelatum sit, ut nomine concupiscentiae, coeuntium libidinem
indicatam putares. Salvis enim opibus veritatis, quas disputatio
longa patefecit, putemus necdum claruisse, ad eumdem auctorem attinere
sensus carnis, ad quem ejus forma pertineat.
AUG. Alii sunt carnis sensus, quibus caro praesentia corporalia
spiritui quodam modo nuntiat; et alii sunt carnalis concupiscentiae
motus, quibus caro adversus spiritum concupiscens in quaeque illicita
atque inhonesta praecipitat, nisi adversus eam etiam ipse spiritus
concupiscat: quae discordia carnis et spiritus, non creatori carnis
aut sensus, sed malo suasori et homini praevaricatori tribuitur ab
eis, quorum fide sana error insanus Pelagianorum et Manichaeorum
damnatur.
|
|