|
JUL. Sed si hoc fingatur ambiguum, te continuo
crassissima dubii nubes involvet. Hac quippe concupiscentia carnis
nullum absolute genitalium tenetur indicium. Dicam ergo aures hoc
vocabulo variorum sitientes carminum verberari, dicam castigari a
sancto Joanne helluonum palatum, dicam culpari immorientes odoribus
nares; totum postremo praeter id quod tu arbitraris: libera est
electio, ubi specialis verbi nulla pressura est. Aut ergo nega illa
quae diximus concupisci; et inficiare, ut soles, omnium
conscientiae: aut si necdum eo usque impudentia incalluit, ut his
conetur obniti, assentire damnationem genitalis jucunditatis nec in
sermonibus inveniri.
AUG. Ita hoc dicis, quasi nos concupiscentiam carnis in solam
voluptatem genitalium dicamus aestuare. Prorsus in quocumque corporis
sensu caro contra spiritum concupiscit, ipsa cognoscitur: et quoniam
si non adversus eam spiritus fortius concupiscat, ad mala pertrahit,
malum esse convincitur. Propter ipsam Scriptura dicit: Nequius
oculo quid creatum est (Eccli. XXXI, 15)? Et utique
oculum, non nequitiam, creavit omnium creator Deus et corporum et
sensuum. Ecce unde intelligas (si veritati non resistas) inesse
malum naturae nostrae, etiam cum creatur, quamvis creetur a bono bene
bonum. Sed unde sit hoc malum, disce ab Ambrosio, ne ad aliam, id
est, mali naturam introducendam Deo coaeternam, suffragium praebeas
Manichaeo.
|
|