CAPUT II

JUL. Quibus duobus si creditis, id est, Dei nec opera mala esse, nec iniqua judicia; totum traducis dogma conteritur: sicut e regione, traducis impietate suscepta, haec duo, conditio Dei atque judicatio, per quae solum Deus potest intelligi, destruuntur.

AUG. Nec opera mala sunt Dei, quando et de malis quibuscumque bene operatur, et parvulis, quos de massa per primi hominis praevaricationem perdita bene operatus est, etiam sanandis benigne opitulatur; nec iniqua judicia, quando gravi jugo super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum (Eccli. XL, 1), nonnisi peccatorum merita ulciscitur. Haec cum creduntur atque intelliguntur, et Manichaeorum et Pelagianorum error exstinguitur: Manichaeorum scilicet, quia mala ista generis humani volunt deputari nescio cui mali principio aeternitati Dei coaeterno; Pelagianorum autem, quia nolunt imputare peccato.