CAPUT XXIX

JUL. Quid ergo tibi opitulari potest, quod ego inter commixtionem sexuum, fecunditatem coeuntium, nolui concupiscentiae nomine lacerare, cum eam nec tu cum Manichaeo diabolicam potueris approbare; et jam ipsa praemissae disputationis consequentia claruisset, ad ejusdem operam recurrere sensum illum, quo commixtorum corpus afficitur, ad cujus institutionem corpora, conjugia semina referrentur?

AUG. Alia est vis sentiendi, aliud vitium concupiscendi: discerne duo ista diligenter, noli errare deformiter. Alia est, inquam, vis sentiendi, aliud vitium concupiscendi. Lege Evangelium: Qui viderit, inquit, mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo (Matth. V, 28): non dixit, Qui viderit, quod est sentire per eum sensum corporis qui dicitur visus; sed, qui viderit, inquit, ad concupiscendum, quod est videre ad malum. Visus ergo sensus carnis est bonus: concupiscentia vero carnis motus est malus. Quo malo si bene utitur conjugatus, non eum bonum facit; sed operi bono servire compellit. Facit enim nonnisi boni aliquid et per ipsum, si nihil faciat propter ipsum: si autem faciat aliquid, sed tamen in conjuge, propter ipsum, non ei veniam daret Apostolus gratia nuptiarum (I Cor. VII, 6), si non agnosceret esse peccatum.