CAPUT XXX

JUL. Oporteret quidem nihil post primum opus, quod ad sanctum Turbantium edidi, super necessario naturalium pudore disserere; quia ibi ita plene actum est, ut nisi depositis omnino mentibus, nihil hinc possit ambiguitatis oboriri.

AUG. Sanctus forte Turbantius, ipso opere tuo lecto, quod ad eum te scripsisse commemoras, etiam propterea in catholicam fidem respiravit, quoniam te in tali causa defecisse cognovit.