|
JUL. Tamen cum defensor traducis ne tenui quidem possit
ab eo ungue deflectere, meumque rhetorica elegantia fatiget pudorem,
cur diversis hominibus negotium ipsum commixtionis juvat hinc ea quae
rebus actis convenit, parcitate decernere? Et in hoc ergo loco, et
in inferioribus, ubi ego dixi,
|
“Propter hoc relinquet homo patrem et
matrem, et adhaerescet uxori; et erunt duo in carne una (Gen.
II, 24): ut exprimeret fidem operum propheta prope periculum
pudoris accessit;”
|
|
quasi praedam inveniens gestit, exsultat, et
clamat: Aperta prorsus, et vi veritatis, inquit, extorta
confessio! Dicatur causa, cur in exprimendis operibus Dei, propheta
prope periculum pudoris accesserit. Itane vero humana opera pudenda
esse non debent, sed plane glorianda, et divina pudenda sunt? Itane
vero in eloquendis et exprimendis operibus Dei, non honoratur
prophetae vel amor vel labor, sed periclitatur pudor? Quid enim
potuit Deus facere, quod ejus praedicatorem pudeat dicere? Et quod
est gravius, pudeat hominem alicujus operis, quod non homo, sed Deus
fecit in homine: cum omnes opifices quantum possunt labore et industria
id agant, ne de suis operibus erubescant? Sed profecto illud nos
pudet, quod puduit primos illos homines, quando pudenda texerunt:
illa est poena peccati, illa plaga vestigiumque peccati, illa
illecebra fomesque peccati, illa lex in membris repugnans legi mentis.
Hujus pudet, et merito pudet. Nam si hoc non esset, quid nobis
esset ingratius, quid irreligiosius, si in membris nostris, non de
vitio vel poena nostra, sed de Dei confunderemur operibus (De
Nuptiis et Concupiscentia, lib. 2, n. 22)? Claruit certe
qualiter gestiat: gaudio suo non potest adhibere frenos; tenet meam
sententiam, qua concupiscentiam naturalem malam possit ostendere, et
diaboli operibus deputare: quam sententiam de ore meo dicit vi
veritatis extortam, concionaturque scelestissimum atque profanissimum
esse, si ea quae a Deo facta dicamus, pudore operienda fateamur.
Sed alacritate commotior non potuit ponderare quid diceret: asserens
enim in operibus Dei pudendum nihil esse, operam autem genitalium
pudendam esse, et ideo non posse eam Conditoris operibus adscribi;
subito confessus est illam non solum honestam, sed etiam justam; non
solum creante Deo, verum etiam judicante, nostris corporibus
attributam. Ostendi in tertio prioris operis libro, non posse idem
poenam esse quod culpam.
AUG. Non ostendisti, quod te ostendisse inaniter jactas: imo
etiam ipse quodam loco oblitus quid ante dixisses, confessus es culpam
etiam poenam esse peccantis. Quod ego cum tibi superius responderem
(Contra Julianum, lib. 5, n. 10), satis evidenter
ostenderam, etiam per Apostolum probans puniri peccata peccatis: qui
cum de quibusdam dixisset, quod immutaverint gloriam incorruptibilis
Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et
quadrupedum, et serpentium; protinus hoc peccatum aliis peccatis
ostendens esse punitum, Propterea, inquit, tradidit illos Deus in
desideria cordis illorum, in immunditiam; ut contumeliis officiant
corpora sua in semetipsis (Rom. I, 23, 24), et caetera quae
ibi contexuit. Nec in Psalmo diceretur, Appone iniquitatem super
iniquitatem eorum, et non intrent in tuam justitiam (Psal.
LXVIII, 28); nisi justo judicio Dei punirentur additis
praecedentia peccata peccatis.
|
|