|
JUL. Et ideo super hoc laborandum non est: commendo
tamen disputatoris acrimoniam, qui quam dicit a Deo redditam, non
vult a Deo conditam; pronuntians Dei non convenire operibus, quod
vult ejus convenire judiciis.
AUG. Apparet te non intelligere quomodo dictum sit, Deus mortem
non fecit (Sap. I, 13): cujus tamen judicio qui peccat
moritur. Convenit ergo judicio ejus ut moriatur peccator; nec tamen
operi ejus convenit mors, quia Deus mortem non fecit. Ejus quippe
justum est judicium, ut peccato suo quisque pereat, cum peccatum Deus
non faciat: sicut mortem non fecit, et tamen quem morte dignum
censet, occidit. Unde legitur, Deus mortem non fecit; legitur,
Mors et vita a Domino Deo est (Eccli. XI, 14): quae duo
inter se non esse contraria profecto videt, quisquis ab operibus
divinis judicia divina discernit : quod tu si potuisses, non utique
ista vana dixisses.
|
|