|
JUL. Ergo in operibus ejus nullus pudor est; in
sententiis autem summa deformitas. Certum est nempe, quod poenam
mereatur reatus: num ideo tamen confusio culpae debita, in vindicta
recurrit, ut appelletur sine pudore quod fecit reus, sed non possit
sine ignominia dici quod judicando fecit Deus?
AUG. Quid explicata implicas, et evoluta convolvis, ut ingeniis
tardioribus, qualia in hominibus plura sunt, videaris dicere aliquid,
cum dicas nihil? Homo es enim, qui potius inverecundia quam facundia
persuadere conaris, quod deformitas vel nulla, vel parva sit, ut cum
subjecta esse caro spiritui debeat, adversus spiritum concupiscat; aut
quod non sit justum Dei judicium, relinquere delinquentem, ut ipse
sibi sit poena, cui Deus fuerat vera felicitas; aut quod de peccato
debeat, non de poena sua quisque confundi; cum plerique de peccatis
suis non erubescant, si nulla poena fuerit subsecuta quam sentiant, et
eos faciat poena confundi, quod non fecisset impunitas. Sed contra
res apertissimas quem liberet esse disertum, nisi a veritate desertum?
Utrumque autem nos libere dicimus, et quod fecit homo volens, et quod
passus est nolens; id est, et spiritus inobedientiam, et carnis
contra spiritum concupiscentiam: sed unum horum dicere tu erubescebas,
ne nos admoneres unde tuum convinceremus errorem. Et nunc quando jam
concupiscentiam carnis et libidinem nominas, ne de tuae susceptae
nomine erubescere dicaris, plus erubescere times, et errare non
times.
|
|