CAPUT XXXIV

JUL. Constat tamen accusatorem nostrum in eodem, quem aversatur, luto volvi. Cum enim confinxerit juste redditam libidinis poenam, et hanc justitiam divinae inculcat convenire sententiae, in prolatione autem sententiae opus Dei esse non denegat, ex qua libidinem evenisse dicit, quam erubescendam fatetur; in operam nimirum Dei, illum, quem propulsaverat, reduxit pudorem.

AUG. Jam tibi dictum est, Deus mortem non fecit: in prolatione autem sententiae Dei est, Morte morieris (Gen. II, 17). Ecce Deus hoc retribui peccatori fecit, quod Deus ipse non fecit. Et tamen quia Deus ultionum est (Psal. XCIII, 1), dicit etiam creare se mala (Isai. XLV, 7): et quaedam in libro Ecclesiastico ad vindictam creata dicuntur (Eccli. XXXIX, 33). Sed cum peccatum etiam pona peccati est, non Deus peccatum facit opere iniquo, sed ut peccatum sit poena peccantis facit opere justo. Quis enim neget esse peccatum, prophetis mendacibus credere? Et tamen haec fuit poena regis Achab, divino inflicta judicio, sicut Regnorum testatur historia (III Reg. XXII). Nec ideo quisquam ita desipit, ut pseudoprophetarum putet laudanda esse mendacia, aut mendacii Deum dicat auctorem, cum judicio justo, ubi tali poena perspicit dignum, facit decipi quemque mendacio. Lege, et intellige; et noli tibi, ne intelligas, tumultu loquacitatis obstrepere.