|
JUL. Ad quod tamen quasi corollarium peculiaris sceleris
adjunxit, ut talem poenam a Deo illatam diceret, quae esset illecebra
et fomes peccati, quae lex in membris invicta repugnaret legi mentis
nostrae: quo genere ultionis multiplicaret Deus flagitia, non
puniret; et qui iratus erat malae voluntati, qua fuerat erratum,
reliquum faceret peccandi necessitatem. Quale sit tamen hoc judicium,
Manichaei furor viderit: dum constet, quia hic judex qui ab
Augustino fingitur, simularit se horrere peccatum, caeterum tanto eis
adhaeret affectu, ut diligentiorem nutritium invenire non possint.
AUG. Lege quod scriptum est, quoniam non probaverunt Deum habere
in notitia, tradidit illos Deus in reprobam mentem, ut faciant quae
non conveniunt (Rom. I, 28): et vide quaedam peccata etiam
poenas esse peccantium. Quomodo autem id faciat Deus ut intelligas,
relege quod te admonui superius de Rege Achab: cujus utique peccatum
fuit credere pseudoprophetis; et tamen hoc peccatum, Deo vindicante,
fuit etiam poena peccantis. Ista considera, et noli oblatrare
veritati, ne in te quoque agnoscatur haec poena.
|
|