|
JUL. Quid ergo vis, subtilissime disputator?
sacrilegam esse in Dei operibus verecundiam, quia omnia quae Deus
fecerit, passim agi debeant, ne nostra trepidatio opificem videatur
arguere? Erravit ergo apostolus Paulus, qui Dei opera describens,
ait: Verecundiora nostra majorem honestatem habent; et Deus
temperavit corpus, ei cui deerat abundantiore dato honore, ut non sit
scissura in corpore (I Cor. XII, 23 25).
AUG. Lege diligenter, et inspice codicem graecum; et invenies
Apostolum inhonesta dixisse, quae verecundiora tu dicis: et quaerens
cur inhonesta sint, quae prius usque adeo fuerant honesta, ut nudi
essent duo illi, et non confunderentur (Gen. II, 25);
reperies, si non te animositas contentionis excaecet, ut hoc
sequeretur, praecessisse peccatum: neque in hominibus primis Deum
aliquid fecisse inhonestum; sicut nec mortem fecit Deus, cum corpus
non faciat nisi Deus; et tamen, Corpus quidem mortuum est propter
peccatum, verax dicit Apostolus (Rom. VIII, 10).
|
|