CAPUT XXXVII

JUL. Errat etiam honestorum cautio, quae naturalibus rebus verecundiae praetendit umbracula. Tu ergo ipse reliquias ciborum, quas certe confiteris non pertinere ad libidinem, sub oculis depelle populorum; imo ut dogmati tuo auctoritatem concilies exemplo, in Ecclesia facito omnia, quae ad nutum dicis fieri voluntatis, contentusque operam solius commixtionis occulere, a qua, et olim proposito, forsitan, et nunc senio destitisti, dicito ad grande sacrilegium pertinere, si res quae Deum conditorem habet, publicum vitet aspectum. Comede igitur in foro, aut in synagogis, in quibus disputationes tuae personant; et cum vestimenta sub sole torrido fuerint oneri, tegens illam tantummodo corporis tui partem quam diabolus movit, reliqua nudus incedito: quia pronuntias ingratum esse et profanum, si quid tegatur quod Dei operibus adscribitur. Quod cum horum nihil facis (si tamen non proficiendo feceris), ipsis operibus confirmas alterum de duobus, aut omnia ista ad diabolum pertinere, quae non exsequeris sub conspectu publico; aut dogma vestrum, si non corde, vel ventre tuo teste cecidisse.

AUG. Eorum quae occultat pudor, alia sunt horribilia, alia concupiscibilia: illa occuluntur, ne horreantur, sicut egestiones reliquiarum ex alimentis; ista vero, ne concupiscantur, vel ne id quod per ea fieri solet, admoneant concupisci, sicut sunt ea membra, quae ab ipso pudore proprie pudenda dicuntur, vel si eis ipsum concupiscentiae opus agitur. Nam et caetera corporis ab his remotiora, cum pudet nuda relinquere sive nudare, ad hoc pertinet, quoniam concupiscentia carnis latius per oculos pascitur. Unde illi impudici pudicam Susannam, quantum potuerunt, nudare voluerunt (Dan. XIII, 32). Potest ergo bene intelligi etiam Deus, ejusdem quoque pudoris commendasse curam, quando illos qui sibi succinctoria fecerant, de sua nuditate confusi, etiam tunicis induit; propterea quidem pelliceis (Gen. III, 21), ut corruptibilibus jam corporibus mors signaretur adjuncta. In publico autem vesci mos prohibet, quoscumque prohibet, et facere contra morem merito pudet. Nam Romani antiqui, quod etiam ipse legisti, in propatulo coenitabant atque pransitabant. Quid est ergo quod, non ratiocinando, sed conviciando spatiaris in vacuum? Respice illos primos parentes, qui nudi erant, et non confundebantur: attende quid texerint, et confitere quid senserint. A succinctoriis ad tunicas ventum est: inde coepit, et crevit humani corporis tegimen, ubi humanis membris pudendorum est inditum nomen. Ibi pudoris major est cura, ubi resistit concupiscentiae pudicitia. Pudet enim naturam rationalem aliquid habere in carne sua, ubi si non vult per impudicitiam dehonestari, necesse sit reluctari, tam conjugatis ne illicito, quam continentibus ne ullo concubitu sordidentur. Haec discordia carnis et spiritus in paradiso, si nemo peccasset, absit ut esse potuerit: non autem nos ex alienae naturae commixtione possedit: unde ergo ad nos, nisi ex primi hominis praevaricatione descendit?