CAPUT XXXVIII

JUL. Res ineptae sunt, et quae stilo nostro convicium magis faciant quam laborem: sed fidem tuam necessario consequuntur. Verumtamen adhuc, ut sit intentus lector, admoneo. Conatus es nempe asserere, quod Dei opus probetur pudendum non esse; sed ut hoc efficere nequivisti, ita spopondisti illud absolutissime, demere te a libidine verecundiam, si opus Dei esse doceatur; quod in primo opere ita approbavi, ut nec te inde putem dubitaturum esse, cum legeris: tamen quoniam hoc commentum tuum significat, necdum ad manus tuas illos venisse libros, id ipsum in praesenti quoque ostendere non pigebit. Irrationabiles igitur animantes, a quo conditas putas, quae certis temporibus ardentissima libidine commoventur, ita ut etiam feritates acuat singularum? Tunc saevus aper, tunc pessima tigris. Ante omnes furor est insignis equarum (Virgilius, Georg. lib. 3, vers. 248, 266). Vere tument herbae. Vere abundantia teneri humoris exuberat. Et coitum certis repetunt armenta diebus (Ibid., lib. 2, vers. 324, 331, 329). Longum est ire per singula: omnia genera, quae suspendit volatus, quae demersit natatus, quae sparsit vagatus, per aera, per freta, per nemora, nec tamen aut sublimavit ratio, aut culpa depressit, nota commiscendorum corporum voluptate flammantur. Illum ergo sexuum quem patiuntur ardorem, Dei an diaboli opere susceperunt? Clamabis sine dubio, Dei. Deus ergo sexum naturali voluptate succendit; quod certe consequentius quam tu, Manichaeus negat. Ille enim, a quo concupiscentiam carnis damnare didicisti, quid sibi dicendum esset expendens, rem quam diabolicam definiverat, atque a Dei operibus removerat, quaquaversum eam potuit invenire persequitur: et ideo ut per concupiscentiam corpora hominum, ita per homines, omnes animantes diabolo deputavit auctori. Tu autem, cum in Manichaei castris hactenus manens, maximum ejus feras draconem, de quo infelicibus mentibus per naturale malum et crimina nuptiarum lethale inspiras venenum; non vis tamen in omnes naturas suggesta a magistro tela jaculari: et brutis familiarior (quibus tamen ob hoc parcis, ut rationabilium statum auctoratius crimineris), consentis in illorum corporibus Deum fecisse, quod in nostris diabolum: cum tamen id ipsum, sed mitius in hominibus, quam in pecoribus esse fateare. Ut ergo quid sit effectum, prudens lector accipiat, libidinem corporum in animalibus factam a Deo non negas. Non est ergo Dei operibus indigna illa affectio, quae in his substantiis acrior invenitur, quae nihil de diaboli malo, vel tenui voluntate rapuerunt. Ergo quia concupiscentia defensa est exemplo animalium, defensa etiam dignitate auctoris sui, nec mala, nec diabolica est, quam fecit Deus formator corporum, et quam tenet ea quae est expers natura peccati: cum hoc ergo claruit, inquiro utrum istam libidinem, quam corpora humana persentiunt, Deum fecisse consentias? Si annueris, sublata contentio est, tu emendatus, et Manichaeus permanebit attritus. Si autem dixeris, In corporibus hominum a Deo non potuit fieri: refero, illam voluptatem et concupiscentiam carnis, hominis te, non Dei operibus indignam putare. Ambigi quippe non potest, quoniam si quod confiteris a Deo ubicumque factum, hoc dicas in homines fieri nequivisse, non concupiscentiae testimonia aufers debita, sed humano corpori conquiris indebita. Vide ergo cujus profanitatis sit sectae tuae finis. Dicis esse indignum carne mortalis, quod indignum non fuit opere Conditoris. Igitur hoc sensu non libidinem vituperasti; sed hominem, quem accusare volueras, extulisti. Talem habet constantiam talemque mercedem, qui veritati indicit bellum, ut contrariis semper conatui suo feriatur effectibus. Ego ergo nunc tuis verbis consequentius, sicut omnis prudentia cognoscit, insurgo. Itane in taxandis et exprimendis operibus Dei, non auditur ratio, non omnium naturarum considerantur exempla (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 2, n. 22); sed in tantum hominis effertur insania, ut putet inconveniens suis esse visceribus, quod per Dei operam in naturae suae cernit vigere consortibus? Neque enim alia nostrorum corporum est, vel origo, vel ratio, quam mutorum.

AUG. Dic ergo resurrectionem atque incorruptionem sempiternam humanis corporibus non deberi; quia sicut belluina, etiam terrena ipsa sunt: dic finem non esse posse diversum, ubi non est origo diversa: dic ista, si placet; et contra evangelicas Litteras, quantum saecularibus litteris profeceris, impetu vanae loquacitatis ostenta. Si autem hoc dicere non audebis; fatere secundum christianam fidem, etiam istam esse hominis poenam, quod comparatus est pecoribus insensatis, et similis factus est eis (Psal. XLVIII, 13). Huic ergo ista miseria est, cum misera esse pecora non possint: sic et carnis concupiscentia, homini est poena, non bestiae, in qua nunquam caro adversus spiritum concupiscit. An placet tibi, sic aequare mortales naturas, ut in bestiis quoque asseras carnem contra spiritum concupiscere? Quod si non facis, ne sicut equus et mulus non habeas intellectum (Psal. XXXI, 9): agnosce libidinem, qualem dicimus, in paradiso futuram non fuisse, si nemo peccasset, qua caro concupiscit adversus spiritum. Talis quippe in pecoribus non est, ex quibus tuae susceptae tale patrocinium providisti, ubi mutis illis tu posses esse verbosus. Nam si humana libidine caro non concupisceret adversus spiritum, sed libido talis in hominibus esset, ut ad nutum voluntatis, cum opus esset, exsurgeret, cum autem non opus esset, nulla incitamenta suggereret. cum quibus cohibendis atque frenandis voluntas nostra pugnaret; nihil vos argueremus, quod in paradiso eam, hoc est, in habitatione tantae felicitatis, tam infeliciter locare velletis.