|
JUL. Jam ergo ea quae contexuit lacerator naturalium,
ponderemus: sed ut rerum, quae mutua sunt responsione perplexae,
lectori nostro tam intelligentia quam discretio suggeratur, quo genere
obluctetur, admoneo. Profitetur scriptis obviare nostris, quae ad se
ait in brevi chartula destinata, et ponit aliquas sententiarum mearum
particulas atque suggillat, quae in meo opere non tenentur.
AUG. Deo gratias, quod ipsis quatuor libris tuis, unde ille quod
voluit, sicut voluit, excerpsit, cujus ad me chartula missa
pervenit, sex libris meis ad cuncta respondi. Puto quod ibi non es
dicturus, aliqua me redarguere voluisse, quae in tuo opere non
tenentur: quod et si dixeris, idque probaveris; etiam gratulari
debeo, non te dixisse, quae dicere non deberes: atque utinam
quaecumque verba tua rectissime reprehenduntur, nulla omnino dixisses.
|
|