|
JUL. Ut enim imaginem Dei mentis ratione suscepimus:
ita communionem pecudum carnis affinitate sentimus; cujus licet sit
forma diversa, est tamen de materia elementorum una substantia; pro
rationabilis sane animi meritis aeternitatem visura, vel aerumnis
miseram, vel praemiis gloriosam.
AUG. Si pro rationalis animi meritis, ut fateris, caro terrena,
et sicut pecoris corruptibilis, tamen aeternitatem longe diverso fine
visura est; cur non accipis, pro imaginis Dei meritis, quae nullo
fuerat deformata peccato, sic prius fuisse conditam carnem, quamvis de
materie terrena, ut si nemo peccasset, esset in aeternitate atque in
incorruptione mansura; nec esset corruptibile corpus aggravans animam,
hoc est, imaginem Dei; sed ita illi subditum, ut propter filios
generandos, sicut caetera quibus aliquid operamur, ad nutum voluntatis
etiam membra genitalia moverentur; aut talis esset carnis
concupiscentia, quae nisi anima, hoc est Dei imagine, volente non
surgeret, nec demergeret cogitationem mentis exundantia voluptatis?
Si enim etiam talis nunc esset, non de illa diceretur, quod a Patre
non esset; sed ex mundo esset (I Joan. II, 16), id est, ex
hominibus, qui per illam, et cum illa nascuntur mundo, et procul
dubio perituri sunt nisi renascantur Deo. Materiei ergo corporalis,
nobis pecoribusque communis, convenienter creditur, merito imaginis
Dei, nondum peccato coepto diversum fuisse initium, sicut peccato
assumpto diversus est finis.
|
|