|
JUL. Qua ergo ratione indignum esset, non imagine Dei,
quia animae quam carnis diversa substantia est, sed mancipio
dissolubili imaginis Dei, quod indignum non fuerat conditu ipsius
Dei? Fecit ergo corpora Deus, distinxit sexum corporum Deus,
fecit membra genitalia Deus, indidit affectum quo sibi haec corpora
miscerentur Deus, dedit etiam vim seminum Deus, operatur in secretis
naturae de materia seminum Deus: nihil autem malum, nihil reum facit
Deus.
AUG.
|
“Nihil malum, nihil reum facit Deus;”
|
|
sed in quantum
Deus facit, non in quantum massa vitiata atque damnata est, de qua
facit.
|
|