|
JUL. Libidinem ut pecorum, ita hominum fecit Deus: sed
in pecoribus incoercitos dimisit affectus, in homine autem rationabili
modum Deus instituit. Amictum ei prudentia et honestas comparat,
quam dedit Deus. Igitur non modum, non genus; sed excessum ejus
culpat Deus, qui de insolentia liberae voluntatis exoriens, haud
statum naturae, sed meritum agentis accusat.
AUG. Cur ergo libido spiritui resistit in homine, quod non facit
in pecore: nisi quia pertinet ad naturam pecoris, ad poenam vero
hominis, sive quia est, quae nulla esset, sive quia resistit, quae
subjecta esset, si peccato facta vel vitiata non esset? Nam si
|
“in
pecoribus Deus incoercitos dimisit affectus;”
|
|
profecto libidines,
quandoquidem hos dicis affectus, fateris ab homine coerceri: nulla
autem ratione coercerentur, nisi vitiose moverentur. Ecce enim Deum
dicis in homine modum instituisse libidini: cur in eo modo non stat,
in quo est divinitus instituta, sed eum, nisi coerceatur, egreditur?
Quomodo ergo bonum dicitur, quae urget et compellit hominem facere
malum, si ei non resistatur? Videsne eximiam susceptam tuam in natura
hominis aut ex peccato natam, aut peccato esse vitiatam; et hinc esse
illud, quod primi homines post peccatum pudenda texerunt, qui nudi
erant ante peccatum, et non confundebantur? Quid est enim quod
dicis,
|
“Amictum homini prudentia et honestas comparat, quam dedit
Deus?”
|
|
Stulti ergo erant et inhonesti, et imprudentes atque
impudentes homines ante peccatum, quando eos nuditatis non pudebat?
Gratias peccato: nam sic remansissent. Quod si absurdissime
dicitur, profecto prudentia naturalis et honestas pudenda texerunt;
sed quae ante peccatum pudenda non fuerunt. Excessus proinde libidinis
in peccato est: sed etiam impulsus in vitio. De quo impulsu
erubuerunt illi, qui membra quae contra eorum voluntatem suscepta tua
sollicitabat, nuda relinquere noluerunt.
|
|