CAPUT XLII

JUL. Attende sane nunc quale sit, quod de tua opinione colligitur: videlicet operiendum pudore non esse, quidquid bonum creditur. Nos autem docuimus voluntatem illam naturaliter sexibus inditam, tam malam non esse, quam ad Dei operam pertinentem. Ac per hoc tu aut impietatem tuam deseres, aut pudorem. Sed quid nos haec autem ? Si mutabit Aethiops pellem suam, aut pardus varietatem (Jerem. XIII, 23); ita et tu a Manichaeorum mysteriis elucris.

AUG. Imo tu Manichaeos adjuvare non desines, nisi istam susceptam tuam, quam etiam Manichaei malam esse convincunt, cum Ambrosio et cum omnibus Catholicis dixeris, ex praevaricatione primi hominis in nostram vertisse naturam: ne secundum illos, quos nesciens adjuvas nefandos haereticos, Deo coaeternum credatur habere principium, tam manifestum hominis vitium.