|
JUL. Sequitur ergo ut verecundiam deponas, ac manente
amicitia cum magistro, Cynicis foedereris: quos tamen aliquorum, ut
Cicero in Officiis refert, etiam Stoicorum argumenta comitantur.
|
“Arguunt quippe communem honestatem, quod ea quae re turpia non
sint, verbo flagitiosa ducamus: illa autem quae re turpia sint,
nominibus appellemus suis. Latrocinium perpetrare, fraudem facere,
adulterium committere, re turpe est, sed dicitur non obscene: liberis
operam dare, honestum est re, nomine obscenum. Pluraque in eam
sententiam, ab eisdem,”
|
|
inquit, contra verecundiam disputantur.
|
“Nos autem naturam sequamur, et omne quod abhorret ab oculorum
auriumque approbatione fugiamus”
|
|
(De Officiis, lib. 1). Et tu
ergo, cui displicet ista ratio naturalis germana honestatis, aut dic,
et latrocinio, et sacrilegio, et parricidio, quae omnia in re habent
turpitudinem maximam, in nominibus nullam obscenitatem, tetrius esse
et profanius operam dare liberis, quam verecundiae reposcit officium:
aut si erubescis eo usque nuptias accusare, ut etiam sceleribus
collatae praeponderent; adhortare conjuges tam secure appellare illam
commixtionem, tamque libere, quam solemus parricidium et latrocinium
nominare. Jamvero si addideris conjunctionem corporum fetibus
destinatam, ob illudendum, ut soles, auribus christianis, nulla
iniquitate maculari, sed pro suo modo bonam posse censeri, amplexare
factum illud Cratae Thebani, hominis locupletis et nobilis, cui adeo
fuit cordi secta Cynicorum, ut relinquens paternas opes, Athenas cum
uxore migraverit Hyparcide, pari animo istius philosophiae
sectatrice, cum qua cum concumbere in publico vellet, ut refert
Cornelius Nepos, et illa occultandi gratia, pallii velamen
obduceret, verberata est a marito:
inquit,
|
“parum adhuc docta es, quae quod te recte facere noveris, in
aliis praesentibus exercere non audeas.”
|
|
Debetur omnino talis habitus
vestris gregibus, ut naturalia, quia per hoc bona quod a Deo condita
in multiplicationem corporum comprobantur, sine ullo pudoris usurpentur
objectu. Restituite igitur quadrupedibus gratiam, ut quia illa sensum
corporum vestrorum a possessione diaboli et ore Manichaei suis tuentur
exemplis, vos quoque illorum in coeundo libertatem pro rei bonae
attestatione sectemini. Congruit quippe ut praestent morum
magisterium, quibus patrocinium praestiterunt membrorum. Et ut quod
egimus repetitione assignetur : dixisti libidinem, si eam Deus
fecisset, nullo amiciendam pudore: nos licet in quatuor prioris operis
libris id plene egerimus, tamen in praesenti quoque omnium animalium
testimonio, quae a Deo condita interim confiteris, libidinem sexuum a
Deo creatam esse monstravimus, quam tamen in hominibus pudore
obumbrandam fatemur: tuum ergo dogma consequitur, ut longo postliminio
Cynicorum nobis repraesentes decorem, et ea quae naturalia sunt, quia
a Deo facta sunt, in oculis civitatis exerceas. Sentisne quam
involutis luminibus insiliveris in sententiam meam, qua dixi,
|
“Ut
exprimeret fidem operum propheta, prope periculum pudoris accessit?”
|
|
Haec enim ut consequenter juxta suas fabulas praeceptor tuus arguit,
cujus in libro posui superiore commenta, qui omnia corpora facta a Deo
pernegat; ita tu impudenter contrectare ausus es, qui creatorem Deum
fateris (timendo licet) corporum, quorum sensum adscribis principi
tenebrarum: quod certe tanta veritatis potestate detritum est, quanta
fide dictum ab Evangelista, Quia per Deum facta sunt omnia, et sine
ipso factum est nihil (Joan. I, 3).
AUG. Numquid posses in carnis concupiscentia vel libidine bestias
hominibus comparare, nisi etiam illos primos parentes generis humani
tanquam corruptibilia gerentes corpora, etiamsi non peccassent,
crederes fuisse morituros? Ac hoc in haeresis vestrae errore novitio
sic catholica damnat Ecclesia, ut Pelagius princeps vester id sibi
inter caetera objectum apud quatuordecim episcopos orientales, a quibus
judicibus audiebatur, damnationis suae timore damnaret. In quo
judicio profecto etiam tu ipse damnatus es, qui dicis Adam ita
factum, ut sive peccaret, sive non peccaret, moriturus esset:
contradicens Apostolo dicenti, Corpus mortuum est propter peccatum
(Rom. VIII, 10). Porro, si non praecedente peccato
moritura illa non erant corpora, utique nec corruptibilia erant, ne
beatas animas illas aggravarent: Corpus enim corruptibile, sicut
scriptum est, aggravat animam (Sap. IX, 15). Ac per hoc,
quemadmodum mors atque corruptio belluinis humanisque corporibus potuit
non esse communis, quamvis communis eis esset terrena materies: ita
potuit nec in propagandis filiis eis esse libido communis; sed aut
nulla in hominibus, ut quemadmodum aliis membris ad opera congrua, sic
ad opus generandi voluntate motis etiam genitalibus uterentur; aut non
talis qualis in bestiis, sed ad nutum serviens, et nunquam mentem a
cogitationis vigilia, nec ipsa postremo voluptate deponens. Nunc
autem praecedente peccato, quo humana in deterius natura mutata est,
facta sunt ei poenalia, quae sunt naturae pecoris congrua: sed in hoc
malo, quo caro concupiscit adversus spiritum, major pudoris est
causa, quod inter duo, quorum ad nostram pertinet utrumque naturam,
et quorum imperare unum, servire alterum debet, exorta est non dolenda
tantum, verum etiam multum erubescenda discordia. Quid igitur tibi
profuerunt ad rem non pertinentia convocata auxilia Cynicorum;
quandoquidem te in hac tui erroris via de via deficientem, nec ea quae
hominibus comparasti, jumenta juvare potuerunt?
|
|