|
JUL. Tempus admonet ut ad alia transeamus: sed quoniam
certum est, nihil te habere quod vendites imperitis auribus praeter
verecundiam naturalium; quam brevissime potero, quod putatur
superesse, contingam. Quis ergo neget, honestatem hanc, qua
genitalia nostra contegimus, pro personis, locis, officiis moribusque
variari? Sic in conventiculis publicis obscenior nuditas, nihil habet
turpitudinis in lavacris. Sic alter est cubicularis habitus,
seminudus et securus; alter vero forensis, sollicitior et profusior.
Quid, quod ad testimonium crebro familiaritatis, respicit negligentia
cautionis, et quanto persona aut ignotior aut honoratior adfuerit,
tanto diligentior habitus comparatur? Quid, quod nautis et opificibus
plerisque nemo vitio nuditatem dedit? Ac ne ista simplicitas personis
magis quam negotiis imputetur, more omnium etiam Petrus apostolus, et
post resurrectionem Domini nudus in navigio piscabatur (Joan.
XXI, 7). Dirige hinc oculos ad medicantum munera: ducunt artem
studio salutis in locos pudoris. Athletis nuditas etiam decora est.
Jam vero non solum adolescentulis, et petulanti sibi societate
conjunctis, sed etiam totis quibusdam gentibus uterque sexus retectus,
et sine secreti est electione commixtio. Quid tamen mirum, si id
Scotus vicinarumque gentium barbaries agat; cum et philosophia, cujus
supra commemorationem fecimus idem censuerit, et Traducianorum huc
dogma pervenerit? Quae ergo pudoris tenebitur quantitas, quive limes
inter tot ejus diversitates, atque inter coeptus partim necessarios,
partim societate defensos, per quem possit doceri, diabolum naturalem
ardorem sexibus miscuisse? Ac per hoc, ut praesidium opinionis tuae
constat, officiis, locis, moribus, artibus, et totis simul gentibus
dissolutum; ita remansit invictum, quod nos ipsa ratione et apostolo
Paulo docente defendimus, omnia corpora, omnia membra corporum,
omnesque sensus corporum, Deum auctorem universorum creasse; sed ita
ordinasse, ut quaedam in membris nostris pro opportunitatibus temporum
amiciret pudor, quaedam honestas naturalis offerret, quibus tam
indecorum esset tegimen adhiberi, quam importune genitalium vulgare
secretum.
AUG. Tu potius importune culpa importunitatis aspergis eos, de
quibus ait Scriptura divina, Nudi erant, et non confundebantur
(Gen. II, 25). Et certe tunc ita recti erant, ut recti facti
erant: Fecit enim Deus, sicut legimus, hominem rectum (Eccle.
VII, 30). Illo ergo tempore tantae rectitudinis suae, numquid
tam pravi erant, ut imprudenter, impudenter, inhoneste, importune,
genitalium secreta vulgarent? Agnosce igitur nondum fuisse causam
pudendi, quando nondum pudenda erant illa membra, quae nunc proprie
pudenda dicuntur. Non enim habitabat in membris lex repugnans legi
mentis, sine qua nunc nascitur nemo. Nondum fuerat justo judicio
Dei, qui merito deseruit desertorem, inobedienti homini suae carnis
inobedientia retributa. Neque enim non est carnis inobedientia contra
spiritum concupiscere, quamvis etiam spiritu contra eam concupiscente
non sinatur quod conatur implere. Hoc ergo nondum erat, quando nudi
erant, et non confundebantur. Non itaque illi vera nuditate importune
genitalium secreta vulgabant: sed adhuc importunum nihil in genitalibus
senserant. Quid colligis verba inania, tanquam folia levia, quibus
et tu contegas carnalem contentionem tuam contra spiritualem
auctoritatem, quasi concupiscentem contra spiritum carnem? Quid
quaeris quae pudoris tenenda sit quantitas, sive limes, inter tot ejus
diversitates, quae fiunt diversis necessitatibus, artibus,
opinionibus, moribus, sive rectis, sive perversis? Ecce habes
homines, non alicujus gentis, sicut Scotos, sed parentes omnium
gentium; non aliqua prava opinione depravatos, sicut Cynicos, et
quoslibet alios similis irreverentiae deformitate foedatos, sed a Deo
conditos rectos; non opere alicujus necessitatis obstrictos, sicut
Petri nuditas fuit, qua te putasti esse velandum, sed in deliciarum
paradiso liberos: ipsos aspice, ante peccatum ostentatores
libertatis, post peccatum doctores pudoris. Ante peccatum nudi
erant, et non confundebantur: post peccatum de nuditate confusi sunt.
Ante peccatum genitalia nondum pudenda sine tegimine reliquerunt: post
peccatum genitalia jam pudenda texerunt. Hi ergo testes satis idonei,
et Pelagianorum pervicaciam, et quarumdam gentium Cynicorumque
impudentiam, prius non pudenda et postea pudenda nuditate sua
convincunt.
|
|