CAPUT XLV

JUL. Hoc igitur in praesenti opere, quantum res acta pertulit, absoluto, venio ad illud quod dixisti, in Christo hanc naturalem concupiscentiam non fuisse. Sic enim obloqueris mihi:

“Sed iste in his omnibus noluit nominare concupiscentiam carnis, quae non est a Patre, sed ex mundo est; cujus mundi princeps dictus est diabolus: qui eam in Domino non invenit, quia Dominus homo non per ipsam ad homines venit”

(De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 2, cap. 5). Pronuntiasti ergo Christum, quem verum per omnia hominem fides catholica confitetur, hanc concupiscentiam, quam dicit Joannes apostolus, in sua non habuisse carne. Sed Joannes, ut ejus dicta docuerunt, concupiscentiam carnis, et concupiscentiam oculorum, cum omni mundo ex Patre non esse pronuntiat (I Joan. II, 16): quod nos quemadmodum intelligi deberet ostendimus.

AUG. Ostendisti quidem, sed quemadmodum tu intelligeres, vel potius non intelligeres, non quemadmodum deberet intelligi: de qua re tibi in ipsa tua non veraci, sed loquaci disputatione, certans pro veritate respondi.