CAPUT XLVII

JUL. Hic igitur ut adsit toto animo lector, admoneo: videbit enim Apollinaristarum haeresim, sed cum Manichaei per te adjectione reparari. Apollinaris quippe primo talem incarnationem Christi induxisse fertur, ut diceret solum corpus de humana substantia assumptum videri, pro anima vero ipsam fuisse deitatem; Christusque non hominem, sed cadaver videretur hominis suscepisse. Quod posteaquam coepit tam rationis quam Evangelii attestatione convelli, videlicet quia hoc ipso necesse erat totum illud falsitatis argui, quod hominem se Christus dixerat, quem veritatem locutum persequebantur Judaei, si erat ab eo caro sola suscepta, cum homo nisi anima simul et corpus esse non posset; vel quod in Evangelio dixerat, In potestate habeo ponere animam meam, et in potestate habeo iterum sumere eam (Joan. X, 18). Quae enim anima poneretur, si assumpta non fuerat? Cum ergo auctoritate talium testimoniorum et perspicuae rationis eversus fuisset, excogitavit aliud unde ejus haeresis, quae perdurat hactenus, nasceretur; et dixit, animam quidem humanam in Christo fuisse, sed sensus in eo corporis non fuisse, atque impassibilem eum pronuntiavit universis exstitisse peccatis.

AUG. Sanctae memoriae Cyprius episcopus Epiphanius in opusculo quod de haeresibus edidit, dixit Apollinaristarum quosdam in Domino Jesu Christo divinitati corpus consubstantiale dixisse; alios autem negasse quod animam sumpserit; alios propter quod dictum est, Verbum caro factum est (Joan. I, 14), contendisse non eum carnem sumpsisse de creata carne, id est, Mariae, sed Verbum carnem factum; postea vero nescio quid cogitantes dixisse quod non sumpserit mentem. Quod ergo affirmas Apollinaristas asseverasse in Christo sensus corporis non fuisse, eumque illos pronuntiasse impassibilem; nec uspiam legi, nisi in hoc libro tuo, nec aliquando ab aliquo audivi. Sed quoniam video te quaerere ubi expandas vaniloquia tua, ut cum sis verbosus, videaris esse copiosus, cito respondeo: Quisquis credit vel illa quae Apollinaristas dicere supra commemoravi, vel non habuisse Christum corporis sensus, atque impassibilem fuisse, anathema sit. Ut vero te quoque possis agnoscere: Quisquis credit carnem Christi contra spiritum concupisse, anathema sit.