|
JUL. Non qui virtute judicii delicta vitasset; sed
qui felicitate carnis a nostris sensibus sequestratae, cupiditatem
vitiorum sentire nequivisset.
AUG. Non dicimus nos,
|
“Christum felicitate carnis a nostris
sensibus sequestratae, cupiditatem vitiorum sentire non potuisse:”
|
|
sed dicimus, cum perfectione virtutis, et non per carnis
concupiscentiam procreata carne, cupiditatem non habuisse vitiorum.
Aliud est enim non habuisse cupiditatem malam; aliud non eam potuisse
sentire: sensisset enim si habuisset; non enim sensus ei defuit quo
eam sentiret, sed voluntas adfuit qua non haberet. Nec mireris
Christum, quamvis hominem verum, tamen per omnia bonum, noluisse
habere cupiditatem malam. Nam quis praeter vos cupiditatem negat esse
malam, qua cupiuntur mala? quis, inquam, praeter vos persuadere
conatur non esse vitium, quam cupiditatem confitetur esse vitiorum; et
non esse malum, cui suadenti si consentiatur fit opus malum? Hanc
cupiditatem Christus et sentire posset, si haberet; et habere, si
vellet: sed absit ut vellet. Verumtamen si haberet cupiditatem
malam, atque ut tuo verbo utar,
ab ipsius
voluntate in illo esse coepisset; quia non cum illa est natus, ut
nos. Ac per hoc, illius virtus haec erat, eam non habere: nostra
virtus est, ei non consentire; et in hoc illum imitari, ut
quemadmodum ipse peccatum non fecit, eam non habendo, ita nec nos
faciamus, non ei consentiendo; et quemadmodum ipse eam voluit et
potuit non habere, sic ea nos velimus, quia poterimus, carere. Ejus
quippe gratia nos liberabit de corpore mortis hujus, hoc est, de carne
peccati, qui venit ad nos in similitudinem carnis peccati, non in
carne peccati.
|
|