CAPUT IV

JUL. Loquitur ergo ad Valerium: Attende quibus se existimat adversum nos huic praemisso titulo consonare: Deus, inquit, qui Adam ex limo fuerat fabricatus, Evam construxit e costa, et dixit,

“Haec vocabitur Vita, quoniam mater est omnium viventium.”

Non quidem ita scriptum est, sed quid ad nos? solet memoria falli in verbis, dum tamen sententia teneatur. Nec Evae nomen ut appellaretur Vita, Deus imposuit, sed maritus. Sic enim loquitur :

“Et vocavi Adam nomen uxoris suae Vita,”

quoniam mater est omnium viventium (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 2, n. 12). Stupenda doctoris eruditio, qui ne paululum quidem a Scripturarum sinit sermone deflecti. Imperitiam nostram arguit; sed oblivioni veniam dare dignatur, qua factum erat ut ego dicerem nomine Vitae a Deo mulierem nuncupatam: ita per occasionem brevem, et eruditus apparere studuit, et benignus. Sed ut non est admiranda diligentia, nominatorem feminae comperisse; ita impudentia non ferenda est, velle ignoscere quod culpare non possis. Non enim ita in meo opere legitur, sicut in commentis hujus tenetur. Ego quippe posito legis testimonio, quo dixisse rerum Creator ostenditur, Non est bonum solum esse hominem; faciamus ei adjutorium simile sui (Gen. II, 18): Quid est hoc, inquio,

“Non est bonum esse solum hominem?”

Numquid Deus aliquid fecerat, quod non bonum jure dici posset; maxime qui omnia non solum bona, sed etiam bona valde fecerat? Quomodo ergo ait,

“Non est bonum solum esse hominem?”

quo sermone non reprehenditur creaturae status, sed ostenditur humano generi perniciosam unionem esse potuisse, nisi ministerio diversi sexus successio germinasset. Nam si etiam Adam speretur potuisse immortalis fieri, nisi deliquisset: tamen manifestum est, patrem eum nunquam fieri potuisse, nisi reperisset uxorem, quae de latere dormientis assumpta, prima compellatione cui operi parata esset audivit:

“Haec vocabitur Vita, quoniam mater est omnium viventium.”

Quo sermone monstratum est, neminem deinceps hominum vel esse posse, vel vivere, qui non conceptus beneficio substitisset. Cum ergo clareat, in re quidem non magni ponderis, tamen nihil a me ita fuisse prolatum, ut illud praeter impudentiam singularem quisquam possit arguere; inusta est nota publicae falsitatis egentissimo omnium, qui cum vult donare quod non tenet, uno tempore pariter delinquit, et penuria juris, et ambitu largitatis.

AUG. Si non tu ita posuisti Libri verba divini, sicut ego in illa chartula inveni; non tibi, sed ei qui sic scripsit, ignovi: cui ambo debemus ignoscere. Si autem me putas non hoc invenisse in chartula, sed tanquam hoc invenerim, ideo mendaciter illa verba posuisse, ut esset quod tribuerem quasi errori tuo; nunc tibi certe, quod tam male ac falso de me fueris opinatus, ignosco.