|
JUL. Tam gravi, ut res indicat, in fidem Catholicorum
adulatione, non solum nihil necessaria, verum etiam profana. Cum
enim vult ostendere plus aliquid fuisse in Christi corpore, ne carnis
nostrae communione vilesceret, naturalium eum sensuum integritate
fraudavit; non videns in quantum iret exitium damnum veritatis vel
adulatione corruptae. Infremuit quippe a Catholicis excitata
praescriptio; quia apud talem fidem majus damnum mysteria Christi,
quam membra perferrent. Si enim propter hoc, inquiunt, factus est
Christus ex semine David (Rom. I, 3), factus ex muliere,
factusque sub lege (Galat. IV, 4), ut nobis daret exemplum, et
sequeremur vestigia ejus, qui peccatum non fecit, nec inventus est
dolus in ore ejus (I Petr. II, 12, 22); nec tamen per
omnia substantiae nostrae induit proprietatem, si vel carnem sine
anima, vel hominem sine sensibus, quibus nos imbuit natura,
gestavit, exempli formam et legis non docetur implesse. Quid enim
fuit laude dignum, contemnere illecebras sensuum, quarum incapax erat
beneficio naturae? Quid mirum, cohibere oculos carnis suae auxilio
non vagantes? Quid magnum, abducere ab illecebrosis odoribus nares,
quibus nescirent patere? Quid stupendum, tenere arduam quotidie in
epulis parcitatem, quarum nequibat irritamenta sentire? Quid postremo
ardui haberent in quadragesimum diem prolata jejunia, si esuries
molesta esse non poterat? Quid venerationis disciplina aurium
mereretur, nunquam nisi honestarum vocum receptrix, si nativam
patiebatur in indebitas surditatem? Quae autem gloria castitatis, si
virilitas magis aberat quam voluntas, et quod putabatur fieri de vigore
animi, veniebat de debilitate membrorum?
AUG. Merito dicuntur haec, non contra Apollinarem vel
Apollinaristarum aliquem, quos dixisse non arbitror Christi carnem
non habuisse humani corporis sensus, sed contra quemlibet quisquis hoc
dicit. Nos autem illum et pulchra ac deformia per oculos sensisse
dicimus, et suaveolentia et graveolentia sensisse per nares, et sensu
aurium percepisse canora et absurda, et a dulcibus amara discrevisse
gustando, et aspera ac lenia, dura ac mollia, frigida et calida
dijudicasse tangendo; et quidquid aliud corporis sensu sentiri et
percipi potest, sentire ac percipere potuisse; nec ei possibilitatem,
si voluisset, defuisse generandi: et tamen ejus carnem nunquam contra
spiritum concupisse. Quod si propterea magnum bonum est, ut putas,
abstinere a delictis, quia non desunt libidines quae vincantur, non
autem magnum esset, si defuissent: tanto quisque erit in virtute
laudabilior, quanto fuerit in carne libidinosior. Ac per hoc
Christus, secundum istam vestram horribilem et detestabilem
pravitatem, sicut in virtute omnium hominum maximus, ita esse in carne
libidinosissimus debuit. Quod quanta sentiatur impietate, si sentis,
sententiam mutare ne differas; et libidines discernere a sensibus,
quae sentiuntur potius in quibusque, quam sentiunt: ne tanto quisque
videatur sensu esse vivacior, quanto fuerit libidine ardentior; et
tanto Christus arsisse credatur libidinibus acrioribus, quanto viguit
purioribus sensibus.
|
|