|
JUL. Quae postremo palma tolerantiae, si dolor vulnerum et
verberum, intercepto itinere sensuum, pertingere ad animum non
valebat? Quo ergo profecit Apollinaris adulatio? Videlicet ut omnis
virtutum pulchritudo, quam in se Christus expresserat, indebitis
naturae ejus laudibus vacuata flaccesceret, cunctoque veritatis suae
splendore nudata sacrum magisterium Mediatoris offerret irrisui. Huc
accedebat quoniam non solum operum suorum perdebat insignia,
nativitate, non virtute felicior; sed etiam fraudis criminibus
urgebatur, si indiceret mortalibus, Extendimini ad patientiam hominis
nihil sentientis, et venite per veras cruces ad virtutes corporis falsi
nihil dolentis; vel, Imitamini castitatem, certa naturae vestrae
irritamenta vincentes, illius quem debilitas fecit pudicum videri.
Certe nihil profanius, nihil scelestius talibus excogitari commentis
potest. Et Apollinaris omnia ista non dixerat: per illud unum quod
pronuntiarat, homini Christo defuisse eos sensus, qui a natura
inditi, non usu, sed excessu ad vitia labuntur; haec omnia quae a
Catholicis relata sunt, praejudicio opinionis suae mutus excepit.
Horum quippe cunctorum affirmatione construitur catholica fides,
quorum negatione vel consecutione Apollinaris haeresis compacta est
atque damnata. Tu igitur conjice quid de te debeat judicari, qui
commixtionem sexuum damnas, ut Manichaeus; naturam carnis Christi a
communione hominum sequestras, secundum Manichaeos; concupiscentiam
carnis accusas, juxta praeceptoris tui dicta Manichaei; dicis
concupiscentiam sensuum in Christi corpore non fuisse, vel secundum
Manichaeos, vel secundum Apollinaristas: et tamen vis a nobis nec
Apollinarista, nec Manichaeus vocari. Quanquam do manus,
praestoque beneficium; nec nos liberalitatis poenitet; per me ut
Apollinaris sectator non videaris licebit: minoris quippe est ille
impietatis inventor. per te autem non licet ut voceris aliud quam
Manichaeus.
AUG. Nec Apollinarista, nec Manichaeus fuit, sed haereticorum
expugnator Ambrosius, qui per tuam susceptam quidquid hominum
nasceretur, sine delicto dixit esse non posse, apostolum Paulum,
sicut oportuit, et intelligens et exponens. Tu autem tanto magis
adjuvas Manichaeos, quod saepissime ostendi, quanto magis ab eis te
esse arbitraris alienum: es autem novus haereticus Pelagianus, in
disputatione loquacissimus, in contentione calumniosissimus, in
professione fallacissimus. Nihil enim quod dicas inveniens, inania
multa dicis, falsum crimen Catholicis objiciis, catholicum te esse
mentiris.
|
|