|
JUL. Et ideo hoc in praesentiarum relicto, illud
efflagito, ubi tu legeris Christum eunuchum fuisse naturaliter.
AUG. Tu enim ubi me hoc dixisse legisti, nisi quia calumniaris,
ut soles? Aliud est possibilitas seminandorum filiorum, quam Christi
carni defuisse non dicimus, sicut deesse carni novimus eunuchorum: et
aliud est cupiditas vitiorum, quam tu persuadere conaris habuisse
Christum, et jactas te esse christianum; quia videlicet, sicut paulo
ante dixisti,
|
“Christus etiam fraudis criminibus urgeretur, si
diceret mortalibus, Extendimini ad patientiam hominis nihil
sentientis:”
|
|
quasi sequatur, ut non sentiat inflictos dolores, qui
vult et potest non habere malas cupiditates: vel si diceret, ut tua
verba ipse componis,
|
“Imitamini castitatem, certa naturae vestrae
irritamenta vincentes, illius quem debilitas fecit pudicum videri.”
|
|
Sic enim es amator egregius castitatis, ut tibi castior videatur, qui
concubitus illicitos cupit, sed ut non perpetret, suae cupiditati
resistit; quam qui talia mala nec saltem cupit, non per
impossibilitatem carnis, sed per summitatem perfectionemque virtutis:
imo ille sit castus, iste autem omnino nec sit, sed esse tantummodo
videatur; quoniam, secundum te, si castus esset, mala ista cuperet
per naturam, sed eamdem naturalem cupiditatem virtute animi coerceret.
Ita fit, ut te illa horribilis, sicut jam superius ostendi, sequatur
absurditas, tanto esse quemque voluntate castiorem, quanto majorem
naturae suae libidinem vicerit, nec in aliquos excessus luxuriae,
quamlibet illa magna sit, exire permiserit: qui autem minorem
flagitiorum libidinem cohibet, minus esse castum; quoniam quem non
libet quod non licet, secundum tuam sapientiam, vel potius amentiam,
omnino nec castus est. Ecce quod Christo importare conaris insane,
ut natura fuerit omnium libidinosissimus, quia ita posset voluntatis
virtute omnium esse castissimus. Tanto quippe in eo, sicut disputas,
continentiae spiritus major esset, quanto majorem carnis
concupiscentiam coerceret. Ad hunc te interitum tua suscepta nimium
dilecta perduxit.
|
|