CAPUT LIII

JUL. Qui etsi propter signum natus ex virgine est, et tamen ita aversatus non est sexum virilem, ut ejus susciperet veritatem, integer per omnia viscerum, integer corporis, homo verus, vir perfectus, si Petro apostolo creditur in Actibus disserenti (Act. II, 22, 33); intacta castitate conspicuus, et animum et oculos nunquam remisso cordis vigore custodiens; sed quod hoc totum virtute mentis, non carnis infirmitate perfecerit, concupiscentiam carnis totius corporis immixtam sensibus, et veritatem ac sanitatem conditionemque membrorum fuisse in eo, et somnus ejus, et cibus, et barba, et sudor, et labor, et crux testatur, et lancea. Non ergo sensus corporis non habuit ille, sed rexit. Hoc est unde Gentibus, unde Manichaeis insultat Catholicorum fides, quia verbum ut crucis, ita carnis ejus, pereuntibus stultitia est, salvis autem futuris virtus Dei. Hoc est quo commendavit charitatem suam in nobis; quoniam quae lacerat impietas Manichaei, ea omnia pietas Mediatoris assumpsit. Nihil ergo me pudet in Domino meo: in quae propter salutem meam venit, teneo veritatem membrorum, ut exempli ejus soliditatem arcemque suscipiam.

AUG. Aliud est veritas membrorum, quam christianus omnis agnoscit in Christo : aliud cupiditas peccatorum, quam tu importare vis Christo. Dicis enim concupiscentiam carnis, hoc est libidinem, quam libentius vocas concupiscentiam naturalem, bonum esse; et sic arguis ejus excessum, ut quisquis eam concessos fines transgredi siverit, tanquam male utens bono, culpam contrahat; quisquis autem illam usque ad licita et concessa ingredi, nec ultra permiserit progredi, tanquam bono bene utens laude sit dignus. Proinde quoniam videmus alios ita esse natos, ut majore libidine urgeantur, alios ut minore, si ei resistentes utrique sint casti, cogeris dicere illos majore, istos minore bono bene uti. Erit igitur, te doctore, bono isto tuo quisque tanto copiosior, quanto libidinosior; et tanto laboriosior contra suam libidinem pro castitate certando, quanto abundantior naturali isto bono; et ideo etiam tanto laudabilior in hac virtute, quanto fortius reluctatur majori bono, quam si minori reluctaretur. Quia ergo Christus in carne mortali omnium procul dubio castissimus vixit, tanto ei majorem libidinem dabis naturalem, quanto in libidine cohibenda non potes invenire fortiorem. Sic enim sine fraudis crimine suis dicet, Imitamini castitatem meam, certa naturae vestrae irritamenta vincentes: haec quippe irritamenta bona sunt; sed tamen cohibenda atque vincenda; sicut ego habui, sed cohibui vicique majora; ne diceretis mihi, Ideo vicisti, ideo castissimus in tua mortali carne vixisti, quoniam naturae felicitate minimas libidines, quas facillimas vinceres, habuisti. Estote ergo casti, quia ut vobis ad me imitandum obstacula excusationis auferrem, libidinosior vobis nasci volui, et tamen maximam libidinem meam concessos fines nunquam transire permisi. Haec horribilia monstra peperit haeresis vestra.