CAPUT LIV

JUL. Praedico omnem in eo sanctitatem beneficio animi, non carnis stetisse praejudicio. Sic enim et natura tam conditione ejus quam susceptione defenditur, et vita hominum virtutum illius imitatione dirigitur. De his duobus non potest alterum sine alterius veritate laudari: tantum aderit dignitatis operi sacro, quantum humani corporis adfuerit veritati; et tantum aderit defensioni carnis, quantum sanctitas conversationis exegerit. Atque e regione, vituperatio unius utrique participat: quoniam tantum de virtutibus ejus, quantum de artubus auferetur; ac si quid de substantiae solido radatur, universa morum ornamenta depereunt, atque ad tolerantis injuriam recurrunt damna nascentis: postremo si carnis ejus substantia aliqua naturalium ereptione tenuetur, universa evanescit pompa virtutum. Nihil ergo in membris Mediatoris facti ex muliere, quod naturale constat, negabo. Et vide quam diversi sint rationis termini, quam pudoris: non erubescit fides Christianorum, dicere Christum habuisse genitalia; cum tamen ea in nobis, quam honestissime possumus, occulamus.

AUG. Non quidem erubescit fides Christianorum, dicere Christum habuisse genitalia: sed tu erubescere debuisti, vel potius contremiscere, ne diceres Christi genitalia aliquando, et nolente ipso (non enim hoc unquam velle debuisset qui vitam caelibem duxit), tamen libidine fuisse commota, et in nonnullos illicitos usus contra ejus sanctum propositum se illam partem sancti ejus corporis erexisse. Talem quippe libidinem patitur etiam omne genus sanctorum, qualem Sancto sanctorum conaris inferre. Si vero genitalia Christi ipso invito commoveri et erigi solere libidine, non audes dicere; cur audes credere, infelix, cur audes talem libidinem naturae Christi tribuere, ut quod non audes dicere, compellas homines cogitare?