CAPUT LV

JUL. Ita natura praescripsit esse quaedam, quae ut ratio, ita fides cum religione pronuntiet; et tamen pudor et decentia conversationis oculis non permittat exponi. Hoc modo Magister etiam Gentium veritatem carni ejus assignat, et spiritui sanctitatem. Magnum, inquit, pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, justificatum est in spiritu, apparuit Angelis, praedicatum est in gentibus, creditum est in hoc mundo, assumptum est in gloria. Quod sicut commendavit cum veritate credendum, ita impugnatores ejus in fine denuntiavit saeculi nascituros: nam statim sequitur, In novissimis autem temporibus recedent quidam a fide, attendentes spiritibus seductoribus, doctrinis daemoniorum in hypocrisi mendacia loquentium, cauteriatam habentes conscientiam, prohibentium nubere, abstinere a cibis, quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et his qui cognoverunt veritatem; quoniam omnis creatura Dei bona (I Tim. III, 16; IV, 4). Hanc ergo Ecclesiarum contaminationem, quam de Manichaei consectatione vomuisti, et hanc a fide recedentium praevaricationem, quae in naturalis mali praedicatione et in commixtionis conjugalis damnatione consistit, et Apostolus praevidit et punivit, non solum quid diceretur, sed etiam quid consequeretur ostendens.

AUG. Et tamen tu, qui non potes nisi ructare calumnias, et vomere contumelias, verbis catholici hominis Dei, quem Manichaeum non potes dicere, non ausus es contradicere, suffocantis te, atque dicentis, ex commixtione maris et feminae nasci expertem delicti neminem posse (Ambrosius, in Isaiam). Namque ista verba ejus et in primo ad Valerium libro commemoravi, quem libris quatuor redarguere conatus, quidquam inde attingere timuisti; et in isto, cui nunc respondes, eadem ipsa non tacui (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 1, n. 40, et lib. 2, nn. 14, 15), et adversus illa adhuc mutus, quamvis ejus nomine tacito, cui adversari palam non audes, hunc in me non metuis criminari.