CAPUT LVI

JUL. Nam hoc quod ait, abstinere a cibis docendum fore, non utique apud prudentem arguit Christianorum parcitatem, aut denuntiat posse existere homines qui inediae discrimen indicant: sed ostendit, quoniam cum exorirentur, qui dicerent animalia omnia victibus a Deo creata mortalium, quia de concupiscentia et commixtione sexus nascerentur, diabolico malo esse polluta, quid consequeretur expressit, videlicet renuntiandum esse alimentis, si eorum propagatio diabolica crederetur. Unde et tu hanc infamationem commixtionis corporum ab animalibus removes, ut subsistat ratio simulandi. Homines tamen qui ad imaginem Dei facti sunt, propter hanc ipsam concupiscentiam generantium, dicis ad jus daemonis pertinere. Ambo igitur, tu et Manichaeus unam habetis causam substantiarum vituperandarum et transcribendarum diabolo: sed ille propter hanc affectionem quae sentitur in naturali opere, universas damnat animantes; tu autem non omnes, sed quod est foedius, meliores. Absolvis enim sues, canes, et asinos, ut Manichaeos vitare videaris; sed damnas, propter hoc idem quod Manichaeus, omnes homines qui ad imaginem Dei facti sunt: ac nusquam malum naturale constituens nisi in imagine Dei, concionaris contra nos, accusator sanctorum et patronus asinorum.

AUG. Quid est quod dicis, calumniator Catholicorum et adjutor Manichaeorum? quid est quod dicis? quem tantae stoliditatis pudere deberet, etiamsi tibi asinina frons esset. Nonne accusator sanctorum et patronus asinorum, ab homine hujus cordis cujus et ipse es, appellari posset, qui diceret, ignorantia veritatis homines fieri miseros posse, asinos vero nesciendo veritatem miseros esse non posse? Et tamen verissime diceret. Cur ergo non intelligis, asine, similiter esse verum, ex commixtione maris et feminae expertes delicti homines nasci non posse, et asinos posse? An ideo te arbitraris effugere insequentes plagas auctoritatis atque rationis, quia in societate libidinis, ad currum tui erroris, homines et asinos jungis? Non de pecoribus, sed de hominibus loquebatur Ambrosius, ubi ait:

“Servatum est igitur, ut ex viro et muliere, id est, per illam corporum commixtionem, nemo videatur expers esse delicti”

(In Isaiam). Itane iste, iste doctor Ecclesiae accusator erat sanctorum, et patronus asinorum? Nempe corruptibile corpus est et asini et hominis; et tamen non asini aggravat, sed hominis animam: de homine quippe Scriptura dicit, Corpus corruptibile aggravat animam (Sap. IX, 15). Sic ergo et in libidine agnosce, et pecoris naturam, et hominis poenam, si animam non habes asininam.