|
JUL. Christus igitur non minus homo verus, quam verus
Deus, nihil de naturalibus minus habuit: sed justum erat ut qui dabat
perfectionis exemplum, omnibus virtutum studiis antecelleret,
castitasque ejus continua integritate celsa, nullo permota libidinis
appetitu, quae virgo sanctae mentis exstiterat, et omnium sensuum
domitrix animi magnitudo, et superatrix dolorum, cunctis fidelibus,
et humanitate imitabilis fieret, et sublimitate mirabilis.
AUG. Dicis castitatem Christi continua integritate celsam: sed
homo es, cui non videtur castitas integra, ubi magnitudine et
perfectione voluntatis bonae non solum non committuntur, sed nec
cupiuntur illicita. Nam qui concupiscit mala, etsi resistens
concupiscentiae suae non ea perpetrat, implet quidem quod scriptum
est, Post concupiscentias tuas non eas (Eccli. XVIII,
30): sed non implet quod ait lex, Non concupisces (Exodi XX,
17). Christus ergo qui legem perfectissime implevit, nulla
illicita concupivit; quia discordiam carnis et spiritus, quae in
hominum naturam ex praevaricatione primi hominis vertit, prorsus ille
non habuit, qui de Spiritu et Virgine non per concupiscentiam carnis
est natus. In nobis autem caro concupiscit contra spiritum illicita,
ita ut omnino perficiat, nisi et contra carnem spiritus ita
concupiscat, ut vincat. Dicis mentem Christi omnium sensuum
domitricem: sed hoc domandum est, quod resistit: caro autem Christi
nihil habebat indomitum, nec in aliquo spiritui resistebat, ut ab illo
eam domari oporteret. Quo proposito perfectionis exemplo, ad hoc se
debet omnis imitator extendere, ut concupiscentias carnis, quas vetat
Apostolus perfici (Galat. V, 16), nitatur atque optet penitus
non habere: sic enim eas potest provectu quotidiano minuere, quas
nullas habeat salute perfecta.
|
|