|
JUL. Tu igitur, ut omnia, profanissime effatus es,
in Christi carne non fuisse quod humanae naturae est: quod certe de
nulla Scripturae rationabilis vena, sed de solo Manichaeorum coeno
deceptus hausisti. Verum ut major copia defendendae veritatis
appareat, concedamus te somniasse, in Christo carnis quam dicis
concupiscentiam non fuisse; quod certe in Manichaei prius, postea in
Apollinaris furore damnatum est: tuo tamen quid possit dogmati
suffragari; cum non continuo sequeretur malum esse, si quid ille
assumere noluisset ? Quoniam gradatim crescentibus meritis bonorum,
diceretur isse per optima, nec bona tamen infra se locata superiorum
electione damnasse. Quomodo enim nuptias non infamavit, integritatem
secutus: ita nec sensum carnis genitalis damnasset, si ejus
possibilitatem nec in substantia sua habere voluisset.
AUG. Jam superius dixi, quod Christus non solum non perpetravit,
sed nec concupivit illicita, ut impleret legem dicentem, Non
concupisces. Hoc certe de sanctae Scripturae vena, non de coeno
Manichaeorum manat in corda fidelium, quod vestrum dogma exstinguit
haereticum. Somniasse me dicis, non fuisse in Christo carnis
concupiscentiam spiritui resistentem; cujus tu etiam ipsis somniis non
pepercisti. Dormisse quippe novimus Christum, in quo si erat ista
tua suscepta, profecto sopitos ejus sensus aliquando per talia somnia
deludebat, ut sibi etiam concumbere videretur, atque ita caro ejus
isto tuo bono stimulante commota, et in irritum extenderet genitalia et
irrita effunderet semina. Si autem hoc de Christi carne credere
contremiscis (non enim sic es lapideus, ut non contremiscas, quod
ego, quamvis ut te redarguerem, sine cordis tamen tremore non dixi);
profecto fateri debes, naturae Christi non solum sine dispendio
defuisse talem carnis concupiscentiam, verum etiam cum perfectarum
laude virtutum, qualem concupiscentiam novimus carni caeterorum hominum
et ipsorum non deesse sanctorum. Quod autem dicis, non esse
consequens ut hoc malum sit, etiamsi concedas id Christum noluisse
suscipere; sicut non ideo damnavit nuptias, quia noluit habere
conjugium: hoc de libidine pecorum dici potest, quibus ideo non est
malum, quia non habent rationis bonum, unde caro eorum non concupiscat
adversus spiritum; quod vero resistit spiritui hominis volentis facere
bonum, quantalibet loquacitate abs te defendatur, non est bonum. Sic
igitur Christus abstinuit a peccato, ut abstineret etiam ab omni
cupiditate peccati: non ut ei existenti resisteret, sed ut illa
nunquam prorsus existeret; non quod eam non posset habere si vellet,
sed non recte vellet, quod eum caro peccati quam non gerebat, etiam
invitum habere non cogeret. Proinde ille vir perfectus, non per
concupiscentiam natus, quae indifferenter appetit et illicita et
licita, sed de Spiritu sancto et virgine Maria, quidquid
concupivit, licuit; quidquid non licuit, non concupivit. Natus enim
de carne per sanctum concipiente Spiritum, absit ut in se haberet
discordiam carnis et spiritus.
|
|