CAPUT V

JUL. Postquam ergo hoc tali gravitate reprehendit, pergit ad reliqua, ac patronum suum commonet, ut his quae sequuntur attendat. Deus igitur, inquit, maris creator et feminae, convenientia generationibus membra formavit. Sed hoc tantum de capite dictorum meorum inserens, praetermissis plurimis omnino versibus, quibus novitas potissimum inculcatur animarum nihil aut carni aut semini debentium, subdit illud meum: Ita gigni corpora de corporibus ordinavit: quorum tamen efficientiae potentia operationis intervenit, omne quod est, ea administrans virtute, qua condidit. Si igitur non nisi per sexum fetus, non nisi per corpus sexus, non nisi per Deum corpus; quis ambigat fecunditatem Deo jure reputari? Postquam haec itaque de meo posuit, commendat quoniam catholice ea dicta etiam ipse fateatur. Quis non ergo putaret hominem fuisse mutatum? Verum non fit immemor sui; sed similem conditionem arbitratur pravi dogmatis et pudoris, ut etiam illud perspicuo reparetur exitio, sicut hic assiduo durescit attritu. Probat ergo sententiam meam, et ferrum praejudicii in fidem suam spontaneo defigit amplexu: sed post haec quasi integer virium, autumat superesse quo dimicet. Sic enim sequitur: Post haec quae veraciter et catholice dicta sunt, imo in divinis Libris veraciter scripta, non autem ab isto catholice dicta sunt, quia non intentione catholici pectoris dicta sunt; jam propter quod ea dixit, Pelagiana et Coelestiana haeresis incipit introduci. Namque attende quid sequitur. Hic denuo nostra dicta subjungit: Quid ergo suum diabolus cognoscit in sexibus, per quod fructum eorum jure possideat? Diversitatem? Sed haec in corporibus est, quae Deus fecit. Commixtionem? Sed non minus benedictionis quam institutionis privilegio vindicatur. Vox enim Dei est,

“Relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori, et erunt duo in carne una;”

vox Dei est,

“Crescite, et multiplicamini, et replete terram.”

An forte ipsam fecunditatem? Sed ipsa est instituti causa conjugii. Ad quod respondit, quia nec diversitatem sexuum, nec commixtionem, nec fecunditatem diabolus cognoscat in sexibus, per quod fructum eorum jure possideat: sed his omnibus absolutis invenit quod diabolo deputaret, nostramque honestatem nomine timoris incessit, qui inter tot corporum sexuumque munera, veriti simus carnis concupiscentiam nominare. Sic ergo adversum me patrono suo loquitur: Sed iste in his omnibus noluit nominare concupiscentiam carnis, quae non est a Patre, sed ex mundo est (I Joan. II, 16); cujus mundi princeps dictus est diabolus: qui eam in Domino non invenit, quia Dominus homo non per ipsam ad homines venit. Unde dicit etiam ipse,

“Ecce venit princeps mundi hujus, et in me nihil inveniet”

(Joan. XIV, 30): nihil utique peccati, nec quod a nascente trahitur, nec quod a vivente additur. Hanc iste noluit nominare in his omnibus, quae commemoravit, naturalibus bonis, de qua etiam nuptiae confunduntur, quae de his omnibus gloriantur. Nam quare illud opus conjugatorum subtrahitur et absconditur etiam oculis filiorum, nisi quia non possunt esse in laudanda commixtione sine pudenda libidine? De hac erubuerunt etiam qui primi pudenda texerunt (Gen. III, 7): quae prius pudenda non fuerunt, sed tanquam Dei opera praedicanda atque glorianda (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 2, n. 12-14). Egi quidem, beatissime pater Flore, in primi operis quatuor libellis causam nuptiarum, causam commixtionis, causam corporum, causam sexuum, causam operis Dei, causam postremo aestimationis Dei, quae necessario, ut operum suorum probitate laudatur, ita eorum sauciatur infamia; ac per totum scriptorum opus, nec formationi corporis aliquid diabolum addidisse nec sensui, inobumbrabilis omnino veritas approbavit: et ideo opinionem traducis de Manichaei luto haustam esse, perdoctum est.

AUG. Quomodo egeris in illis quatuor libris tuis, et quomodo nostra responsione fueris confutatus, ut te nihil egisse clareret, qui et meos et tuos legunt, non difficulter intelligunt. Quanquam et cum tui non leguntur, sed tantummodo mei, apparet in eis vestrum haereticum dogma destructum. Sed cum meo uni, quatuor illis tuis sic responderis, ut ejus vix partem attingeres tertiam, nullamque refelleres; tantum de illis praesumpsisti, ut contra unum alterum meum in eadem causa, istos tuos octo conscripseris, quasi me non vincendum firmamento disputationum, sed numero voluminum putaveris esse terrendum : usque adeo quippe quadrupla illa responsione nihil te profecisse sensisti, ut haec tibi octupla necessaria videretur. Si ergo talibus incrementis loquacitas tua promovetur; quem non terreat, non veritas, sed numerositas librorum tuorum, quam computare me piget? Homo enim stupenda ubertate facundus, qui prius uni meo tuos quatuor, et alteri meo tuos octo putasti esse reddendos; quis non timeat ne forte sex libris meis amplius quam mille tuos reddere mediteris, si uni eorum qui prior est, jam sexdecim reddas, atque ita singulos quosque sequentium duplicato praecedente numero persequaris, ostendens nobis quam multum loquaris non intelligendo quae loqueris?