CAPUT LIX

JUL. Et ut res plana aliquo confirmetur exemplo, melius est habere rationem, quam non habere: homines autem rationabiles facti sunt, pecora vero irrationabilia: non tamen ideo quia humana natura quadrupedibus antestat, quadrupedia aut malum aliquod, aut diaboli opus esse dicenda sunt. Fac ergo, quoniam Christus, cum sua membra formaret, noluerit eis sensum admiscere genitalium, quo usurus non erat: num ideo cum Isaac, Jacob, et omnium membra fingebat, eisque et sexum dabat et sensum, malum aliquid faciebat? Aut ad haec veniens, in adjutorium advocabat diabolum, ut membris quae ipse compegerat, necessaria oblectamenta misceret? Nec exiguum quidquam igitur omnino (sicut et in hoc, et in priore opere, Deo adjuvante monstravimus) per Christi personam contra divina opera obtinere potuisti. Claruit enim nihil minus de natura hominum, Salvatoris corpus habuisse.

AUG. Imo claruit hominum naturam, ad illam integritatem, rectitudinem, salutem, in qua primitus condita est, minus haec habere nunc omnia. Hanc venit Christus redintegrare, corrigere, atque sanare, integer sine ulla corruptione, rectus sine ulla pravitate, salvus sine ulla cupiditate peccati.