CAPUT LX

JUL. Ac per hoc, in ea natura non potest esse peccatum, cum in illo in quo tota est, nihil iniquitatis inventum est.

AUG. Immaniter, Juliane, blasphemas, coaequans carnem Christi caeterorum hominum carni; nec videns illum venisse non in carne peccati, sed in similitudine carnis peccati (Rom. VIII, 3), quod nullo modo verum esset, nisi caeterorum esset caro peccati.