CAPUT LXI |
JUL. Concupiscentia itaque sexuum, sive in Christi carne fuit, sive non fuit, mala et diabolica non docetur.AUG. Concupiscentia carnis mala est, et quando ei non consentitur ad malum: ipsa est enim, qua caro concupiscit adversus spiritum; etiamsi adversus eam concupiscente spiritu, non perficiat quod conatur, id est, opus malum. |