|
JUL. Ad alia ire festino, sed multum hic rerum
admiratione defigor. Qui in alium tantus furor est, ut si Scripturas
non intelligis, vel tua dicta non ponderes? sed ita argumentaris
jugiter, ut quidquid jeceris, recurrat in te impetu grandiore.
Dixisti nempe, nullam esse causam pudoris, praeter concupiscentiam
carnis in genitalibus motibus apparentem.
AUG. Non hoc dixi. Sunt enim et aliae causae pudoris, sive ne
fiat aliquid quod non decet, sive quia factum est. Sed hujus pudoris
de quo nunc agimus, cum quaeritur causa, illa verissima reperitur,
qua factum est ut haec membra pudenda proprie vocarentur, quae prius
pudenda non fuerunt, quando illi homines recti atque perfecti nudi
erant, et non pudebat eos. Quod si prudenter cogitare voluisses, non
ipse impudenter veritati manifestissimae restitisses.
|
|