CAPUT LXIII

JUL. Esse autem sacrilegium, pudendum aliquid quod Deus fecisse credatur, praeter hanc carnis concupiscentiam judicare: Christum vero non habuisse hanc concupiscentiam carnis, quae mortalibus facit causam pudoris. Quid igitur ad haec occurreret, non vidisti, videlicet nudum eum, id est Christum, conventiculis debuisse misceri; nec aliquem verecundiae habere respectum, ne sacrilegium quod commentaris incurreret, in carne videlicet sua, quae concupiscentiam non habebat, de suis et Patris operibus erubescens. Si autem ei et concupiscentia non fuit, et tamen ille est pudoris functus officio; irrefutabiliter etiam secundum te approbatur, verecundiam corpori humano debitam, non calori.

AUG. Ista tua ratione tam acuta et exquisita, debet negari baptismus Joannis datus fuisse in poenitentiam peccatorum, quia eo baptizatus est Christus, qui nullum habebat omnino peccatum. Si autem potuit alia causa, non ea qua caeteri, baptizari, id est, non propter carnem peccati, quam non habebat; sed propter similitudinem carnis peccati, quam pro liberanda peccati carne susceperat: potuit etiam membra tegere, non ea causa qua caeteri; sed ut sic congrueret pudenda tegentibus, nihil habens pudendum; quemadmodum baptizatus congruit poenitentibus, nihil abluens poenitendum. Decebant quippe similitudinem carnis peccati, ea quibus indigebat caro peccati. Quanquam et ipsa species humani corporis nudi, ubicumque insolita est, humanum offendit aspectum. Unde et Angeli qui hominum similes hominibus apparuerunt, vestiti apparere voluerunt, sicut humana consuetudo poscebat. Sed haec consuetudo si unde originem sumpserit recordemur, occurrit primi causa peccati, in illis hominibus, qui priusquam peccarent, decenter et honeste erant in loco tantae beatitudinis nudi, nondum scilicet de sua carne, quae inobediens inobedientibus reddita est, contra spiritum concupiscente confusi. Nihil ergo te adjuvat Christi vestis, ut concupiscentiae carnis defensor impudens non sis.