|
JUL. Vides igitur frustra te peccatum vocasse, si in
his operibus, quae Deus fecit, velamen fateamur adhibendum, quod
Dominus noster et hominis formator instituit, et homo factus
exercuit. Det sane veniam reverentia Redemptoris, quia ad asserendam
veritatem mysterii, Manichaeorumque flagitia destruenda, loquimur de
carne ejus audacter; quod nisi fides exigeret, reverentia modesta non
tangeret.
AUG. Non audacter de carne Christi loqueris vera, sed infeliciter
falsa; non ad Manichaeorum, sicut tibi blandiris, flagitia
destruenda, sed potius adjuvanda. Si Manichaeum cogitas vincere,
noli dicere bonum esse quod est malum; sed dic unde sit malum, quod
ostendere non potes bonum. Hoc enim esse de praevaricatione primi
hominis dum non vis cum Ambrosio dicere (Ambrosius, lib. 7 in
Luc. XII), profecto efficis, ut de aliena natura Manichaeus
verum se jactitet dicere.
|
|