|
JUL.
inquis,
|
“noluit nominare
concupiscentiam carnis; tacet quia pudet, ac mira, si dici potest,
pudoris impudentia nominare pudet, quod laudare non pudet
(De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 2, n. 17). ”
|
|
Displicet igitur
tibi, quia novimus verecundiora nostra, secundum Apostolum,
necessaria honestate velanda (I Cor. XII, 23); quia in hoc
consilium sequitur Conditoris, ut quod ille in secreta corporis parte
constituit, nos totidem verecundo operiamus obtectu.
AUG. Res dicis mirabiles, tunc Adam et Evam Conditoris esse
secutos consilium, quando ejus deseruere praeceptum, sequendo
consilium deceptoris. Prius enim quam hoc malum perpetrassent, cum
adhuc essent recti atque perfecti, non sequebantur consilium
Conditoris, ut quod ille in secreta corporis parte constituit, nudum
relinquerent, nec verecundo obtectu operire curarent? Homo
impudentissime, quod senserunt quando erubuerunt, laudare pejus est
quam nudare.
|
|