|
JUL. Has tamen elocutionum diversitates, quas tu non
solum non imitaris, verum etiam criminaris, quarum nos adjuvamur
officiis, non linguarum omnium, sed graecae et latinae cultus
invenit. Caeterum linguae aliae, quae naturales vocantur, ob hoc
quod nihil eis aut opum aut nitoris studia secuta contulerint,
simplicibus omnino nominibus membrorum abutuntur: unde et apud
Hebraeos, quorum sermone Scripturarum puritas continetur, propriis
omnia vocabulis indicantur.
AUG. Multum falleris: quasi in hebraeo eloquio non sit tropica
locutio, in qua utique non propria, sed translata sunt verba. Verum
hoc qualecumque sit, quid te adjuvat ? In hebraeis certe sacris
Litteris legitur, et quando illi primi homines nudi fuerint, nec
puduerit eos; et quando de sua nuditate confusi sint, et quae membra
texerint (Gen. II, 25-III, 7); ut possemus nosse quid
senserint, et unde confusi sint. Tu si vis in hac causa te unde
confunderis tegere, tandem tace.
|
|