|
JUL. Eademque securitate, qua pedes et genua, etiam
genitalia utriusque sexus vocantur. Nos sane nec cum ista suffragetur
auctoritas, pudentioris eloquii adminicula negleximus: quia
reprehensioni justissimae patet, sine ullo negotiorum coactu neglectus
decoris, qui non minus in verbis quam in operibus, quantum pertulerit
causae ratio, retinendus est. Igitur quia concupiscentia naturalis
nec pudoris opprobrio potuit coargui, et Conditoris sui dignitate
defensa est, ad hoc solum, non ut quasi magnum bonum, quippe quod sit
hominibus pecoribusque commune, sed quasi necessarium sexibus
instrumentum, a jure daemonum vindicata, inter ejus opera locaretur,
qui mundum fecit et corpora a nullo autem accusatur, nisi a
Manichaeo, et Traduciano ejus haerede: apparet naturalis peccati,
cujus omne praesidium in naturae criminationibus haerebat, totum
evanuisse figmentum.
AUG. Ecce adhuc dicis concupiscentiam naturalem, ecce adhuc
quantum potes, susceptam tuam, ne possit quae sit intelligi, contegis
ambigua veste verborum. Cur enim non dicis, Concupiscentia carnis;
sed dicis,
|
“concupiscentia naturalis?”
|
|
Nonne concupiscentia
beatitudinis est concupiscentia naturalis? Cur ambigue loqueris?
Quam tuendam suscepisti, appella suo nomine: quid vereris? An in
mala causa ejus forte turbatus, oblitus es quid vocetur? Imo vero
vigilante memoria, non vis eam carnis concupiscentiam nominare: nosti
enim laude ejus offendi eos, qui hoc nomen in Scripturis sanctis non
nisi in rei malae significatione legerunt. Isto autem nomine utens,
et appellans eam concupiscentiam naturalem, inter ejus opera locare
conaris, qui, ut dicis et verum est, mundum fecit et corpora: cum
dicat eam Joannes a Patre non esse (I Joan. II, 16). Deus
quidem mundum fecit et corpora prorsus omnia: sed ut corpus
corruptibile aggravet animam, et caro concupiscat adversus spiritum,
non est praecedens natura hominis instituti, sed consequens poena
damnati. A nullo, inquis, accusatur, nisi a Manichaeo, et
Traduciano ejus haerede. Contumelias tuas cum his me accipere
gaudeo, quos in me culpare audes, et nominare non audes. Itane non
accusat susceptam tuam, qui dicit concupiscentiam carnis adversus
spiritum ex praevaricatione primi hominis in nostram vertisse naturam
(Ambrosius, lib. 7 in Luc. XII)? Et quis est hic? Ille
scilicet, cujus fidem et purissimum in Scripturis sensum, sicut eum
Pelagius auctor tuus praedicat (Pelagius, de Libero Arbitrio,
lib. 3; apud Augustinum, de Gratia Christi, nn. 46, 47),
ne inimicus quidem ausus est reprehendere. Adversus hunc accusatorem
tuam defende susceptam. Huic doctori meo, et illi laudatori ejus
doctori tuo, pro illa conviciare, quantum potes, ut patrocinium tuum
liberum satis et fidele demonstres; ne te defensorem suum tanquam
timidum libido deserat; quamvis alterum non inveniat, qui pro illa
minus erubescat.
|
|