|
JUL. Ac per hoc necessarie interrogavi, quid suum
cognosceret diabolus in sexibus, per quod fructum eorum jure
decerperet; qui nec carnem compegerat, nec membra formaverat, nec
genitalia dederat, nec distinxerat sexum, nec conjugium ordinaverat,
nec commixtionem, sine qua conjugium esse non potest, aut fecunditate
honoraverat, aut voluptate resperserat.
AUG. Nihil horum quidem fecerat diabolus: sed inobedientiam
persuaserat animo humano, quam poenalis et pudenda carnis inobedientia
sequeretur; unde peccatum originale traheretur, per quod diabolo
subderetur qui nasceretur, cum eodem periturus diabolo nisi
renasceretur.
|
|