|
JUL. Tamen cum hoc ibi satiatissime constet effectum,
breviter licet, in praesenti quoque disputatione repetetur.
Convertamur ergo ad ipsum, cujus cum eruditione decertamus. Annuis
nempe, a nobis recte fuisse collectum, quia si fetus non nisi per
sexum, si sexus non nisi per corpus, si corpus non nisi per Deum
exstitisset, ambigi non posset fecunditatem ad Dei opera pertinere,
nihilque suum in sexibus agnoscere principem tenebrarum, propter quod
fructus eorum juris sui assertione retineret; quia et diversitas
pertinebat ad sexum, et commixtio ad membrorum diversitatem, et
fructus fecunditatis ad Deum, qui etiam generantium fuerat
institutor: ac per hoc nihil remanserat propter quod diabolo esset
commixtionis adjudicanda fertilitas. Quod ergo tibi putas vel solatium
vel praesidium a sermonis mei honestate conferri, quia nolui in hoc
loco carnis concupiscentiam nominare? quod etsi in omni opere silentio
praeterissem, nihil tamen vituperationis aut injuriae res illa
susciperet, quae honestioribus signata nominibus vindicabatur, et
clarissimis quidem intelligentiae vocibus. Fac igitur me prudentius,
quam suscepti negotii ratio petebat, tegere voluisse silentio nomen
ejus rei, quam tegimus amictu: num ideo totius rationis, totius
veritatis jactura facienda est? Num ideo negotiorum arbiter
intellectus jacebit, quia est aliquid, quod ut ante oculos, ita ad
aures non semper decore possit adduci? Verumtamen quid deformitatis
habet, carnis concupiscentiam nominare; quam et ego appellavi, cum
poposcit locus; et tu licet indomabilem te eam sentire confirmes,
tamen crebro commemoras?
AUG. Domabilem dico, id est, carnem, sed expugnatoribus, non
laudatoribus ejus.
|
|