CAPUT LXIX

JUL. His itaque tu dissertionibus, cervino metum, et vulpino dolo obviam ire conatus, ita imposuisti patrono tuo ad quem scribis, ut referres, propter sensum corporis naturalem, id est concupiscentiam carnis, dominari operibus et imagini Dei principem tenebrarum: cum necesse esset ad eumdem spectare auctorem sensum carnis, ad quem etiam carnis natura respiceret.

AUG. Quid loquaris ignoras. Aliud est sensus carnis, aliud concupiscentia carnis, quae sentitur sensu et mentis et carnis: sicut dolor carnis non ipse sensus est, sed nisi sensus adsit, sertui non potest. Sensu itaque carnis qui tactus vocatur, aspera et lenia differenter ut caetera sentiuntur: concupiscentia vero carnis indifferenter illicita et licita cupiuntur, quae non concupiscendo, sed intelligendo dijudicantur; nec ab illicitis abstinetur, nisi concupiscentiae resistatur. Non igitur caventur opera mala, nisi frenetur concupiscentia mala, quae abs te, horrenda impudentia vel potius amentia, dicitur bona: nec erubescis, nec horrescis te ad tantum dedecus pervenisse, ut nemo liberetur a suo malo, nisi non consentiat tuo bono. Concupiscentia igitur carnis, qua cupiuntur quae prohibentur, non est a Patre. Frustra putas, vel potius vis putari, ubi hoc Joannes apostolus dixit, concupiscentiam carnis positam pro luxuria. Prorsus si non est a Patre luxuria, nec illa est a Patre cui si consentiatur, concipit paritque luxuriam. Nam motibus suis, quibus jubemur obsistere, quid conatur, quaeso, nisi ad luxuriam pervenire? Quomodo est ergo bonum, quae pervenire conatur ad malum? quomodo est nostrum bonum, quae pervenire conatur ad malum? Quomodo est nostrum bonum, quae nos compellit ad malum ? Sanandum est igitur hoc malum, Juliane, divina bonitate; non humana vanitate, iniquitate, impietate laudandum.