CAPUT LXX |
JUL. Te ergo apparet non studuisse ut objecta refelleres; sed ut patrono tuo, ad quem scribebas, miserabiliter illuderes; putaretque te rude quidpiam detulisse quod jure morderes: cum id jam superiorum concessione et corporum institutione laudasses.AUG. Institutionem laudavi corporum, quae bona est etiam in malo homine, non malum, sine quo nascitur nemo: quod tu nolens cum Ambrosio dicere unde sit, adjuvas Manichaeum dicentem quod ex aliena natura sit. |