CAPUT LXXI

JUL. Fateor tamen, nimis te cogitasse, quid diceres; et ingenium tuum apparet, et studium: solertissime prorsus quid asserendum esset pro peccati traduce ponderasti; nemo alter callidius scribere potuisset pro naturali malo: quod quidem nec tu ipse tam urbane implere potuisses, nisi ingenium tuum magistri veteris commenta juvissent.

AUG. Magistrum plane meum, et contra te et contra Manichaeum, glorior esse Jesum, quem confiteor (quod tu negas) etiam parvulorum esse Jesum: quia periit Adam, et in illo omnes perierunt (Ambrosius, lib. 7 in Luc. XV, 24); nec nisi ab illo qui venit quaerere quod perierat (Luc. XIX, 10), a perditione salvantur.